Manidae sunt familia mammalium, sola familia quae exstat ordinis Pholidotorum. Tria genera comprehendit, quae sunt Manis (quattuor species Asiam habitantes), Phataginus (duae species Africam habitantes), ac Smutsia (duae species quoque Africam habitantes).[1] Hae species magnitudine variant, a 30 ad 100 centimetra. Etiam plures species exstinctas cognovimus.
Unicae inter mammalia, Manidae armantur magnis squamis keratinosis. In arboribus cavis aut cuniculos habitant, secundum speciem, et nocturnae sunt. Plerumque edunt formicidas et isoptera, quae longis suis linguis capiunt. Sunt animalia solitaria, quae congrediuntur tantum ut coniungantur et fetum unius, duarum, triumve prolium gignant, quae circa duos annos aluntur.
Manidae sunt familia mammalium, sola familia quae exstat ordinis Pholidotorum. Tria genera comprehendit, quae sunt Manis (quattuor species Asiam habitantes), Phataginus (duae species Africam habitantes), ac Smutsia (duae species quoque Africam habitantes). Hae species magnitudine variant, a 30 ad 100 centimetra. Etiam plures species exstinctas cognovimus.