dcsimg

Musaceae ( Latin )

provided by wikipedia LA

Musaceae sunt familia plantarum florentium, in tropicis Africae Asiaeque endemica. Eis est magnus herbaceus auctus habitus, foliis basi vaginatis quae pseudocaulem gignunt.

Systema APG II anni 2003 (sicut Systema APG anni 1998) Musaceas in ordine Zingiberalium cladi Commelinidarum inter Monocotyledones ponit.

Familia sicut nunc circumscripta duo vel tria genera includit, quorum omnia in Vetere Mundo habitant. Maximum et oeconomice gravissimum genus est Musa, celeber pro banana? et plantagine. Genus Musa rite statutum est in prima editione Linnaei libri Species Plantarum anno 1753. Linnaeus, cum librum scriberet, solum unum Musae genus novit, quod ipse sub vitro in caldario horti Georgii Clifford prope Harlemi in Nederlandia vidit.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Muscaceas spectant.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Musaceae: Brief Summary ( Latin )