dcsimg

Ostreidae ( Latin )

provided by wikipedia LA

Ostreidae sunt ostreae verae, familia marinorum molluscorum bivalvium. Genus Pinctada, ostrea margaritifera, non est ostrea vera, et ad Pterioida ordinem distinctum pertinet.

Pectinidis, ostreis veris, est medius musculus adductor—quod significat testam habere mediam cicatricem propriam, quae locum adligationis metitur. Testae propter adligationem ad substratum inaequalis videri solent.

Species oviparae et larviparae inter Ostreidas agnoscuntur, ambobus hermaphroditis; species autem larviparae sexum intra quamque singulam alternant, quoniam species oviparae eodem tempore sunt hermaphroditi, quae gametas? muliebres vel mares secundum circumiectibus gignunt.

Animalia generis Ostreae plerumque continenter immersae vivunt, et eorum testae sunt rotundae et planiores. A plurimis bivalvibus testis omnino calcite factis, sed internas ferentes cicatrices musculorum compositionis aragonitis, differunt. Ea in aqua aliquantulum oligotrophica vigent. Eorum ova variis partibus temporis a fecundatione ad exclusionem ex ovis incubant.

Animalia generum Crassostreae et Saccostreae plerumque in zona inter aestus habitant, spermata et ova in mari emittunt, et in aqua eutrophica vigere possunt. Ostrearum crebrissime culta est Magallana gigas, ad piscinas marinas valde idonea.

Genera et species

Notae

Bibliographia

Ostreidae cultae
Ostreidae civitatibus singulis notae

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:ITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifeWoRMS: Marine SpeciesFossilworks Wikispecies-logo.svg Vide "Ostreidas" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ostreidas spectant.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Ostreidae: Brief Summary ( Latin )