Istiophoridae sunt familia piscium ordinis Perciformium, circa decem species amplectens. Singulis est corpus praelongum, rostrum hastae simile, dorsalisque pinna longa et rigida, quae ad cristam formandam protenditur. Isitophoridae, plus quam scombridae, earum cognatae arte conectae, rapide natant, usque ad 80 fere chiliometra per horam.[1][2]
Inter maiores familiae species sunt Makaira nigricans, quae ad 5 metra longa et 818 chiliogrammata pondo,[3] et Istiompax indica, qui ad plus quam 5 metra longa et 670 chiliogrammata pondo pervenire possunt. Pisces lusorii in regionibus tropicis piscatoribus gratae sunt.
Istiophoridae sunt pisces perciformes, artissime cum xiphiidis et scombridis conecti.
Hic est linea temporalis evolutionis generum huius familiae.
In The Old Man and the Sea, mythistoria Ernesti Hemingway (1952), quae Praemium Nobelianum accepit, prima fabulae persona est annosus piscator Cubanus qui, post octoginta quattuor dies frustra in oceano, iterum ad seriem infortunatam finiendam navigat. Die octoginta quinto, Santiago, piscator vetus, makairam constantem inuncat; quod consequitur magnum certamen inter hominem, animal marinum, et elementa naturae est.
Istiophoridae sunt familia piscium ordinis Perciformium, circa decem species amplectens. Singulis est corpus praelongum, rostrum hastae simile, dorsalisque pinna longa et rigida, quae ad cristam formandam protenditur. Isitophoridae, plus quam scombridae, earum cognatae arte conectae, rapide natant, usque ad 80 fere chiliometra per horam.
Inter maiores familiae species sunt Makaira nigricans, quae ad 5 metra longa et 818 chiliogrammata pondo, et Istiompax indica, qui ad plus quam 5 metra longa et 670 chiliogrammata pondo pervenire possunt. Pisces lusorii in regionibus tropicis piscatoribus gratae sunt.