dcsimg

Ctenidae ( Latin )

provided by wikipedia LA

Ctenidae, vulgo araneae errantes appellatae, sunt familia aranearum infraordinis Araneomorpharum. Nonnulli species generis Phoneutriae sunt hostilissimae[1] venenosaeque venatores nocturnales, solaeque araneae errantes quae hominibus minari possunt. Venena autem aliorum huius familiae generum minime indagata sunt,[2] quod significat omnes Ctenidas maiores pedetemptim appropinquandas esse. Nonnullis Ctenidis sunt maculae et exemplaria visu speciosa. Omnibus est longa stria propria supra carapacem posteriorem[3]; nonnullis autem araneis aliis, inter quas Amaurobiidae, est stria similis.

Genera

 src=
Cupiennius salei, mas adultus, species cui venenum in investigationibus medicis magni momenti est, sed homines non male mordens, quamquam saepe pro Phoneutria perperam putata.

World Spider Catalog mense Martio anni 2017 genera sequentia accipiebat:[4]

Notae

  1. Bücherl et Buckley 2013: 237.
  2. Okamoto et al. 2009.
  3. McGavin 2002: 230.
  4. "Family: Ctenidae Keyserling, 1877 (genus list)". World Spider Catalog. Natural History Museum Bern .

Bibliographia

  • Bücherl, Wolfgang, et Eleanor E. Buckley. 2013. Venomous Animals and Their Venoms: Venomous Invertebrates. Elsevier. ISBN 978-1-4832-6289-5. Apud Google.
  • McGavin, George C. 2002. Insects and Other Terrestrial Arthropods. Novi Eboraci: Dorling Kindersley Ltd. ISBN 0-7894-9392-6.
  • Okamoto, C. K., M. Gonçalves-De-Andrade, G. P. Queiroz, V. P. Gutierez, D. M. De Almeida, Y. Cury, R. Bertani, F. C. Portaro, et D. V. Tambourgi. 2009. Ctenus medius and Phoneutria nigriventer spiders venoms share noxious proinflammatory activities. Journal of Medical Entomology 46(1): 58–66.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ctenidas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Ctenidas" apud Vicispecies.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Ctenidae: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Ctenidae, vulgo araneae errantes appellatae, sunt familia aranearum infraordinis Araneomorpharum. Nonnulli species generis Phoneutriae sunt hostilissimae venenosaeque venatores nocturnales, solaeque araneae errantes quae hominibus minari possunt. Venena autem aliorum huius familiae generum minime indagata sunt, quod significat omnes Ctenidas maiores pedetemptim appropinquandas esse. Nonnullis Ctenidis sunt maculae et exemplaria visu speciosa. Omnibus est longa stria propria supra carapacem posteriorem; nonnullis autem araneis aliis, inter quas Amaurobiidae, est stria similis.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA