dcsimg

Cordia africana ( Latin )

provided by wikipedia LA

Cordia africana est species arborum florentium familiae Boraginacearum, in Africa endemica. Ea aliquando Cordia abyssinia appellatur—quod suadet plantam primum notam fuisse ex exemplaribus in Aethiopia crescentibus.[1]

Usus

Lignum Cordiae africanae ad manu facienda tympana adhibetur; tympanum Akan nunc in Museo Britannico agnotum est Africanum quod ex ligno huius arboris manu factum fuit.[2] Planta aliquando Anglice appellatur Sudan teak, quod lignum pro armariis (Anglice: cabinets), supellectilibus qualitatis altae, sectilibus ligni laminis (veneers), et constructione generali adhibetur. Lignum adhiberi potest ad manu facienda alvearia, quae ipsá in arbore poni possunt, ubi nectar a floribus huius arboris generatum apibus proficit. Praeterea, arbor folia pro pabulo et fructus edules praebet.[1]

Notae

  1. 1.0 1.1 "Cordia africana". AgroForestryTree Database .
  2. MacGregor, Neil. "Akan Drum". A History of the World in 100 Objects. BBC

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cordia africana spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Cordia africana" apud Vicispecies. Wikidata-logo.svg Situs scientifici: TropicosGRINPlant ListNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifePlant Name IndexPlantes d'AfriqueINPN France
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Cordia africana: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Cordia africana est species arborum florentium familiae Boraginacearum, in Africa endemica. Ea aliquando Cordia abyssinia appellatur—quod suadet plantam primum notam fuisse ex exemplaribus in Aethiopia crescentibus.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA