dcsimg

Syzygium ( Latin )

provided by wikipedia LA

Syzygium est genus plantarum florentium familiae Myrtacearum. Genus circa 1100 species comprehendit, et habet habitationem quae ab Africa et Madagascaria per Asiam Meridionalem ad orientem per Oceanum Pacificum extendit. Eius maxima diversitas a Malaysia ad Australiam septentrio-orientalem accidit, ubi multae species sunt tenuiter notae et in recta taxinomia non iam descriptae sunt. Aliquae Syzygii species esculentae per omnes zonas tropicas coluntur.

Botanistae Syzygium et Eugenia (ca. 1000 species) saepissime confundunt, sed Eugenia est diversissima in zonis neotripicis. Syzygium et Eugenia sunt inter ignotissima plantarum vascularium genera.

Plurimae Syzygii species sunt arbores et frutices sempervirentes. Nonnullae species coluntur plantae ornamentales ob eorum folia nitida, et nonnullae fructus esculentos producunt quos homines incoctos edunt et in fructu condito adhibent. Gravissima commercii species est Syzygium aromaticum, cuius gemmae siccae sunt condimentum magni momenti.

Species selectae

 src=
Syzygium cumini

Notae

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Syzygium spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Syzygium" apud Vicispecies. Wikidata-logo.svg Situs scientifici:GRINITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifePlant Name IndexFossilworksPlantes d'AfriqueFlora of ChinaUSDA Plants Database
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Syzygium: Brief Summary ( Latin )