Chilopoda sunt arthropoda subphyli Myriopodum, gregis cui etiam diplopoda et alia animalia multicrura sunt. Chilopoda sunt elongata animalia metamerica quibus unum par crurum per segmentum corporeum est. Chilopoda sunt venenosissima, quae saepe venenum paralyzans iniciunt.
Contra nomen, Chilopoda crura a triginta ad 354 habent, quae semper numerus impar sunt.[1][2][3] Ergo, contra nomen in variis linguis, Chilopodis crura subtiliter centum non sunt. Proprietas quae insigniter hunc gregem coniungit est par forcipularum venenosarum, quae e prima appendice oriuntur. Chilopoda plerumque sunt carnivora.[4]
Sunt fortasse octo milia specierum,[5] quarum tria milia descriptae sunt. Chilopodibus est lata distributio geographica, ubi etiam praeter Circulum Arcticum extenduntur.[4] In variissimis habitationibus terrestribus inveniuntur, silvis pluvialibus tropicis et desertis non exclusis, sed intra has habitationes, microhabitationis umidae egent, quia cereo insectorum arachnidorumque cuticulo carent, unde aquam rapide amittunt. Proinde in humo et detritu foliorum, infra saxa et lignum tabescens, et intra stipites inveniuntur. Chilopoda sunt inter maximos invertebratorum praedatores terrestres, quae saepe praedatoriam invertebratorum biomassam in oecosystematibus terrestribus insigniter amplificant.
Scutigera coleoptrata (Scutigeromorpha: Scutigeridae)
Lithobius forficatus (Lithobiomorpha: Lithobiidae)
Geophilus flavus (Geophilomorpha: Geophilidae)
Scolopendra cataracta (Scolopendromorpha: Scolopendridae)
Phylogenia interna Chilopodorum
Chilopoda sunt arthropoda subphyli Myriopodum, gregis cui etiam diplopoda et alia animalia multicrura sunt. Chilopoda sunt elongata animalia metamerica quibus unum par crurum per segmentum corporeum est. Chilopoda sunt venenosissima, quae saepe venenum paralyzans iniciunt.
Forcipulae videntur in inferiori Scolopendrae cingulatae parte.Contra nomen, Chilopoda crura a triginta ad 354 habent, quae semper numerus impar sunt. Ergo, contra nomen in variis linguis, Chilopodis crura subtiliter centum non sunt. Proprietas quae insigniter hunc gregem coniungit est par forcipularum venenosarum, quae e prima appendice oriuntur. Chilopoda plerumque sunt carnivora.
Sunt fortasse octo milia specierum, quarum tria milia descriptae sunt. Chilopodibus est lata distributio geographica, ubi etiam praeter Circulum Arcticum extenduntur. In variissimis habitationibus terrestribus inveniuntur, silvis pluvialibus tropicis et desertis non exclusis, sed intra has habitationes, microhabitationis umidae egent, quia cereo insectorum arachnidorumque cuticulo carent, unde aquam rapide amittunt. Proinde in humo et detritu foliorum, infra saxa et lignum tabescens, et intra stipites inveniuntur. Chilopoda sunt inter maximos invertebratorum praedatores terrestres, quae saepe praedatoriam invertebratorum biomassam in oecosystematibus terrestribus insigniter amplificant.