dcsimg
Image of Stumpy Cuttlefish
Creatures » » Animal » » Molluscs

Cephalopods

Cephalopoda Cuvier 1795

Cephalopoda ( Latin )

provided by wikipedia LA

Cephalopoda (Cephalopus[1] -podis, n.) sunt classis biologica Molluscorum, quibus ambo latera aequalia sunt (sermone docto: symmetria bilatera, caput insigne, et bracchia tentaculave (quae se evolverunt ex pede mollusco solito, quod est hydrostata muscularis).

Huic classi sunt duae subclasses exstantes:

Cephalopodum species vivae sunt fere 786. Inter taxa exstincta sunt Ammonoidea (ammonitae) et Belemnoidea (belemnitae).

Omnibus mundi oceanis, omnibus altitudinibus inveniuntur cephalopoda. Nulla quidem aquam dulcem pati possunt, nonnulla aestuaria subsalsa tolerant.

Cephalopoda antiquis nota

Haec cephalopoda apud scripta antiqua commemorantur:

 src=
Loligo vulgaris

Notae

  1. De difficultatibus cum hac figura, vide s.v. Disputatio:Gastropoda
  2. Nomen "teuthos" numquam Latine, apud Plinium haec nihil nisi lolligo: "Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo." —NH 9.45.84
  3. Plinii NH 9.47.88: "Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. ita vadit alto Librunicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua."
  4. Aristotelis Historia Animalium, p. 525a ad finem: "Καὶ ἄλλος ἐν ὀστράκῳ οἷον κοχλίας, ὃς οὐκ ἐξέρχεται ἐκ τοῦ ὀστράκου, ἀλλ’ ἔνεστιν ὥσπερ ὁ κοχλίας, καὶ ἔξω ἐνίοτε τὰς πλεκτάνας προτείνει." Et alius in testa qualem cochlia, qui non exit e testa, sed inest sicut cochlia, et foras interdum brachia protendit.

Nexus interni

Bibliographia

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Cephalopoda: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Cephalopoda (Cephalopus -podis, n.) sunt classis biologica Molluscorum, quibus ambo latera aequalia sunt (sermone docto: symmetria bilatera, caput insigne, et bracchia tentaculave (quae se evolverunt ex pede mollusco solito, quod est hydrostata muscularis).

Huic classi sunt duae subclasses exstantes:

Coleoidea, quibus testa mollusca corpori intus sublatet, aut omnino abest. Huic subclassi octopodes (seu polypi), lolligines, sepiae, etc. Nautiloidea, quibus testa exstat. Huic classi, sane, nautilus.

Cephalopodum species vivae sunt fere 786. Inter taxa exstincta sunt Ammonoidea (ammonitae) et Belemnoidea (belemnitae).

Omnibus mundi oceanis, omnibus altitudinibus inveniuntur cephalopoda. Nulla quidem aquam dulcem pati possunt, nonnulla aestuaria subsalsa tolerant.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA