dcsimg

Mugil cephalus ( Latin )

provided by wikipedia LA

Mugil cephalus (a Graecis antiquis κέφαλος, ab antiquis autem Romanis capito appellatus) est piscis generis Mugilis, in omnibus tropicis et subtropicis aquis litoralibus inventus. Longitudinem habet fere 30 ad 75 centimetra (12 ad 30 uncias). Species in paene omnibus maribus et oceanis habitat, sicut attestantur vulgaria eius nomina Anglica:

Ars coquinaria

 src=
Ova mugilis Taivaniae siccantur.

Mugil cephalus est multis culturis gravis piscis cibarius, qui homines et piscantur et colent. Ova huius mugilis, sale condita, siccata, compressa, fiunt praecipuus cibus, sicut myeongran jeot in Corea, karasumi in Iaponia, botargo in Italia, et batarekh in Aegypto, ubi piscis ipse, sale conditus, siccatur ut fiat feseekh.

Litore Floridae septentrionalis et occidentalis et Alabamae, hic mugil, ibi appellatus striped mullet et black mullet, saepe est praecipuus diversoriorum marinorum cibus. Mugiles fricti sunt populo gratissimi, sed mugiles fumigati, tosti, et conditi etiam eduntur. Loci piscatores mugiles retibus usitate capiunt, sed nonnulli hamis utuntur.

Notae

Bibliographia

  • Ayling, Tony, et Geoffrey Cox. 1982. Collins Guide to the Sea Fishes of New Zealand. Auckland Novae Zelandiae: William Collins Publishers Ltd. ISBN 978-0-00-216987-5.

Nexus interni

Ova taricha


license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Mugil cephalus: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Mugil cephalus (a Graecis antiquis κέφαλος, ab antiquis autem Romanis capito appellatus) est piscis generis Mugilis, in omnibus tropicis et subtropicis aquis litoralibus inventus. Longitudinem habet fere 30 ad 75 centimetra (12 ad 30 uncias). Species in paene omnibus maribus et oceanis habitat, sicut attestantur vulgaria eius nomina Anglica:

Black mullet (Civitates Foederatae, Cuba) Bully mullet (Australia, Vietnamia) Callifaver mullet (Antillae Nederlandiae, Cuba,Civitates Foederatae) Common grey mullet (Regnum Britanniarum) Common mullet (Cuba, Antillae Nederlandiae, Civitates Foederatae) Flathead grey mullet (India, Philippinae, Regnum Britanniarum) Flathead mullet (Civitates Foederatae, Consociatio Nationum, Europa, FAO,?) Grey mullet (Aegyptus, Antillae Nederlandiae, Australia, Civitates Foederatae, Civitates Mediterraneae, Cuba, Hispania, Hong Kong, Mauritia, Nova Zelandia, Regnum Britanniarum, Samoa, Samoa Americana, Tonga, Taivania, Viti) Hardgut mullet (Australia) Mangrove mullet (Australia) Sea mullet (Australia, Papua Nova Guinea, Regnum Britanniarum, Viti) Striped mullet (Australia, Civitates Foederatae, Cuba, Foederatio Russica, Havaii, Mexicum, Regnum Britanniarum)
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA