Bivalvia (Bivalve -is, n.) sunt molluscorum marinorum et aquae dulcis classis, quae Pectinidas, Ostreidas, Mytilidas, et multas alias molluscorum familias quibus sunt bina valvia cardine praedita comprehendit. Classis diu Pelecypoda appellabatur, nomen quod ad molles animalis partes spectat, cum nomen Bivalvia testam describit, cui sunt bina valvia. Nominaverunt aliqui malacologi classem Lamellibranchia (ad branchias sicut lamellae spectans; vide ctenidium), Acephala (eis non est caput), et Bivalva [sic] (bina valvia).
Omni classi sunt plus minusve 9200 specierum, quae intra 1260 genera et 106 familias circumscribuntur. Bivalvia marina (cum speciebus aquae amarae et aestuariorum) sunt circa 8000 specierum, in quattuor subclassibus et 99 familiis cum 1100 generum digestarum. Maximae familiae recentiores sunt Veneridae, cum plus quam 680 species, Tellinidaeque et Lucinidae, utrique plus quam 500 species. Bivalvia aquae dulcis sunt septem familiae additae, quarum Unionidae circa 700 species continent.[2]
Bivalvibus (gastropodibus dissimilibus) radula deest; pascuntur vero particellis ex aqua siphonandis colandisque. Alia bivalvia epifauni sunt (se bysso, caemento organico, superficiebus adligant), alia infauna (se sub harena sedimentisve condunt): haec pedem fortem fossilem habere solent. Nonnulla, insigniter Pectinidae, natare possunt.
Haec bivalvia apud scripta antiqua commemorantur:
Systema infra datum classificationem Norman D. Newell (1965) sequitur, secundum morphologiam dentium cardinis?[5]:
Subclassis Ordo Palaeotaxodonta *Nuculoida Cryptodonta †Praecardioida Pteriomorphia ArcoidaOstreoida (olim in Pterioidis descripta)
Paleoheterodonta †Trigonioida Heterodonta †Cycloconchidae Anomalodesmata Pholadomyoida
Bivalvia (Bivalve -is, n.) sunt molluscorum marinorum et aquae dulcis classis, quae Pectinidas, Ostreidas, Mytilidas, et multas alias molluscorum familias quibus sunt bina valvia cardine praedita comprehendit. Classis diu Pelecypoda appellabatur, nomen quod ad molles animalis partes spectat, cum nomen Bivalvia testam describit, cui sunt bina valvia. Nominaverunt aliqui malacologi classem Lamellibranchia (ad branchias sicut lamellae spectans; vide ctenidium), Acephala (eis non est caput), et Bivalva [sic] (bina valvia).
Omni classi sunt plus minusve 9200 specierum, quae intra 1260 genera et 106 familias circumscribuntur. Bivalvia marina (cum speciebus aquae amarae et aestuariorum) sunt circa 8000 specierum, in quattuor subclassibus et 99 familiis cum 1100 generum digestarum. Maximae familiae recentiores sunt Veneridae, cum plus quam 680 species, Tellinidaeque et Lucinidae, utrique plus quam 500 species. Bivalvia aquae dulcis sunt septem familiae additae, quarum Unionidae circa 700 species continent.