dcsimg

Culicidae ( Latin )

provided by wikipedia LA

Culicidae (ex culice) sunt familia insectorum ordinis Dipterorum. Quae arthropoda parva Tipulidarum Chironomidarumque similia sunt, cum quibus spectatores fortuiti eas aliquando confundunt.

Culicidae quattuor gradus in cyclo vitae transeunt: ovum, larvam, pupam, imaginem (adultum). Adulti feminei ova in aqua stagnanti ponunt, quae possit palus salsa, lacus, lacuna, receptaculum naturale in planta, vel quaelibet receptaculum artificiosum quod aquam retineat, sicut situla et adeo pneumaticum. Primi tres gradus sunt aquatici, et a quinque ad quattuordecim dies durare solent (numero per speciem et temperaturam variante); ova se excludunt ut larvae tum pupae fiant. Adultus ex pupa emergens se ad superficiem aquae levat. Adulti a quattuor ad octo hebdomada vivunt.[1]

Nonnullae species culicum sunt vectores morborum gravissimorum hominum et animalium.

Genera et species

Haec familia quadraginta quattuor genera et 3530 species comprehendit.

Nexus interni

Notae

  1. "Mosquito's Life Cycle" (Westchester County Department of Health).


license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Culicidae: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Culicidae (ex culice) sunt familia insectorum ordinis Dipterorum. Quae arthropoda parva Tipulidarum Chironomidarumque similia sunt, cum quibus spectatores fortuiti eas aliquando confundunt.

Culicidae quattuor gradus in cyclo vitae transeunt: ovum, larvam, pupam, imaginem (adultum). Adulti feminei ova in aqua stagnanti ponunt, quae possit palus salsa, lacus, lacuna, receptaculum naturale in planta, vel quaelibet receptaculum artificiosum quod aquam retineat, sicut situla et adeo pneumaticum. Primi tres gradus sunt aquatici, et a quinque ad quattuordecim dies durare solent (numero per speciem et temperaturam variante); ova se excludunt ut larvae tum pupae fiant. Adultus ex pupa emergens se ad superficiem aquae levat. Adulti a quattuor ad octo hebdomada vivunt.

Nonnullae species culicum sunt vectores morborum gravissimorum hominum et animalium.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA